OPIFICES

OPIFICES
OPIFICES
sub Minervae olim patrocinio fuêre: Ovid. Fastor. l. 3. v. 833. Namque
Mille Dea est operum. ——
Hinc de illa sic Isidorus: Minervam Gentiles multis ingeniis praedicant: hanc enim primam lanificii usum monstrâsse, hanc etiam telam ordisse et colorâsse lanam perhibent; olivae quoque dicunt inventricem et fabricae, et multarum Artium repertricem, ideoque illi vulgo Opifices suppl cant. Quô commentô indigitare Poetae voluerunt, ingenii, quod in capite sedem habet (quemadmodum Minerva fingitur e cerebro Iovis nata) acumine, Artes fuisse inventas excogitatasque, Ioh. Rosin Antiqq. Rom. l. 7. c. 9. Ut autem Opificia strenue excolerentur, scripta fuit Athenis lentitudinis Lex; Ὁ ἀργὸς. ὑπεόθυνος ἔςτω παντὶ τῷ βουλομένῳ γράφεςθαι, Lentitudinis dicam quivis impingito: quam ab Aegyptiis sancitam et Athenas a Solone invectam esse, auctor est Herodot. Euterpe, ubi Amasin
illius facit auctorem, docetque quemlibet Opificum quotannis ad Nomarchum vocatum fuisse, ut ibi vitae suae rationem redderet. Vide quoque Diodor. Sic. l. 1. Pisistrato hanc legem tribuit Theophrastus apud Plutarchum, quem proin reddidisse τήν τε χώραν ενεργεςτέραν τήν τε πόλιν ἠρεμαιοτέραν, et agrum magis cultum, et civitatem magis quietam, dicit. At Draconem eam prius scripsisse, testatur Lyfias contra Niciam, apud Diog. Laertium, in Solone: Quae sic concilies, ut poenam τῆ ἀργίας dicatur leniisse Solon: Draco enim illos primâ statim vice infamiâ multavit, ut habet Pollux l. 8. c. 6. Solon vero tum demum, si in eodem delicto ter fuissent deprehensi. Imo tanto in pretio apud Athenienses Artes erant, ut non cogeretur filius Parentem exhibere, τὸν μὴ διδκξάμενον τέχνην, qui eum Artem aliquam seu Opificium non docuisset. Quod enim voluit ante Aristotelis aetatem Diophantus Archon. an 2. Olymp. 69. ut soli servi publici Artes exercerent, vel numquam vel non diu obtinuit. Nec advena quoque ullus εἰς κοινωνίαν τῆς οἰκήσεως, nisi e Senatus Areopagitici sententia et quidem ἐπὶ τέχνῃ, i. e. ob Artem, aut alterius rei utilis causâ recipicbatur, teste Aristoph. in Pluto. Demum ipse Theseus, quamvis hanc suis civibus lentitudinis legem non scripserit, pecuniam bove signandô, illos non ad agrum solum diligenter colendum, sed et ad Opificia quaevis strenue exseroenda, ut haberent, undesibi victum quaererent, provocavit. Quin etiam servum otiosum, qui Artem aliquam nesciret, alere erat nefas Interim duo fimul Opificia exercere lege erat vetitum, cuius meminit Demosthenes in Timocratea, Μὴ εύο τέχνας μετιέναι, Duas Artes ne exerceto. Quo vero magis ad rem gerendam accenderentur Opifices, veteri eiusdem Reip. lege inter cos, qui peritior habebatur, publice epulabatur in Prytaneio, et primam in Theazris atque contionibus occpabat sedem, ex Lege: Τὸν ἄριςτον ὄντα τῶ ἑαυτοῦ συντέχνων σίτησιν εν Πρυτανείῳ λαμβάνειν καὶ προεδρίαν, ad quam alludit Aristophanes in Ranis, a quo praeterea docemur, non perpetuum fuisse aliquando hunc honorem, sed si quis alius, qui hunc ipsum Arte superaret, reperiretur, ei suam σίτησιν locumque cessisse.
— Νόμος τις ενθάδ᾿ ἐςτὶ κείμενος.
Ἀπὸ τῶ τεχνῶν ὅσαι μεγάλαι καὶ δεξιαὶ
Τὸν ἄριςτον ὄντα τῶ ἑαυτοῦ συντέχνων,
Σίτησιν αὐτὸν εν Πρυτανείῳ λαμβάνειν,
Θρόνον τε, του Πλούτωνος ἑῆς. ΞΑΝ. μανθάνα.
ΑΙΑ. Ἕως ἀφίκοιτο τὴν τέχνην σοφώτερος
Ἕτερός τις αὐτοῦ. τότε δὲ παραχωρεῖν ἔδει.
Ut autem, quis peritissimus esset, fieret palam, uniuscuiusque Artis Magistri in ter sese committebantur, festô, quod Χαλκεῖα sive Πάνδημον, quia ab omnibus Opificibus tricesimô Pyanepsionis die agitabatur, dici solebat, dictaeque sunt istiusmodi commissiones δείξεις. Sic omnes cum Artes exercere liceret, Unguentariam tamen facere non licuit, iuxta Solonis Legem: Τοὺς ἄνδρας μὴ μυροπωλεῖν, Ne quis Vir unguentariam faciat. Vendebantautem Opificum tenuiores merces suas in Foro, ut ex Demosthene discimus εν τῇ πρὸς Ἐυβολίδην, in qua is, cui hanc Orationem scripsit Orator, fatetur Matrem esse pauperem, et in Foro taenias vendere: id quod sub umbraculis faciebant; Unde Mulierum σκηνὰς καταλαμβανουσῶν iurgia inter se et ἀκροχειρισμοὶ argumentum dramatis, cui titulum fecit Aristophanes, Χκηνὰς καταλαμβανούσαις. Interea non licebat hanc in Foro ἐργασίαν cuiquam, sive mari, sive feminae exprobare. Ita enim Solon cavit, Ἔνοχον εἶναι τῇ κατηγορίᾳ τὸν τὴν ἐργασίαν τὴν εν τῇ ἀγορᾷ, ἤ τῶ πολετῶν, ἤ τῶ πολιτίδων ὀνειδίζοντά τινι. Qui civi sive mari sive feminae exprobrârit, quod in Foro merces venales exponat, accusare eum ius esto, vide Demosthenem loc. cit. At peregrinis neutrum licebat, neque in Foro aliquid vendere, neque in Urbe Opificium aliquod exercere, vi legis eidem Demosteni ibid. laudatae, Τοὺς ξένους εν ἀγορᾷ μὴ ἐργάζεςθαι, Peregrini in Foro nihil vendunto, neque ullam Artem exercento, Sam. Petitus Comm. in LL. Atticas l. 5. tit. 6. Addam, Opifices tertiam civium classem antiquitus in Rep. Atheniensium constituisse: Τρία δὲ ἦν ἔθνη πάλαι, Ἐυπατρίδαι, Γεωμόροι καὶ Δημιουργοὶ, i. e. Tria olim erant civium genera, Eupatridae, Geomori et Demurgi seu Opifices: donec Solon aliam divisionem introduceret, in Pentacosiomedimnos, Equites, Zeugitas et Thetas, universam civium multitudinem dispescendo, vide Pollucem Onomast. l. 8. c. 9. et Diog. Laertium in Solone. Romae sua Collegia, suae Sodalitates fuêre Opificibus, a Numae iam temporibus, quem primum Collegia instituisse Plutarchus in Numa auctor est, distributâ secundum artificia multitudine. Ita suum peculiare Corpus iussit habere Tibicines, suum Aurifices, Architectos, Tinctores, Sutores, Coriarios, Fabros aerarios, Figulos, Alios; simulque unicuique generi suos peculiares Conventus et Religiones praescripsit, ut latius apud Auctorem praefatum videre est. Et meminit Collegii Tibicinum Val. Max. l. 2. c. 5. ex 4. Collegii Fabrûm aerariûm, Plin. l. 34. c. 1. Collegii Figulorum idem l. 35. c. 12. ut alia omittam. Quae quid iuris habuerint, Ostendit Caius IC. in l. 1. ff. Quod cuiusque Universitatis nomine, velcontra eam agatur; cum ait: Collegia Romae certa sunt, quorum Corpus Senatusconsultô et constitutionibus principalibus confirmatum est, velut Pastorum, et quorundam aliorum et Naviculariorum, qui et in provinciis sunt. Quibus autem permissum est, Corpus habere Collegii, vel Societatis, vel cuiusque Ἑταιρίας nomine, eorum proprium est, ad exemplar Reip. habere res communes, arcam communem et Actorem sive Syndicum, per quem tamquam in
Rep. quod communiter agi, fieri oporteat, agatur, fiat, etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. in l. XII. Tabb. 41. de Collegiis, ut et infra voce Patronus, it. Plebeii. Apud Athenienses similes Sodalitates seu Collegia erant, verum an istiusmodi Arcam communem Sodales habuerint, non usque adeo liquet, Dicit quidem Marcian. l. 3. Institut. Mandatis principalibus apud Romanos permitti tenuioribus
stipem menstruam conferre, dum tamen semel in Mense coeant, l. 1. D. de Collegiis, cum qua stipe conferunt nonnulli τὸν ἔρανον Atheniensium, quia in vet. Glossa legitur: Ἔρανος, Stipes sodalium. Atqui Sodales hîc non intelliguntur, qui Collegium sive Sodalitium celebrant, aut Socictatem contrahunt, sive universorum bonorum, sive negotiationis alicuius, sive vectigalis, sive etiam rei unius, l. 5. D. de socio: Sed Aequales et Amici, quemadmodum apud Terentium in Phorm. Actu 4. sc. v. 4. 23.
Interea Amici, quod polliciti sunt, dabunt,
Inde iste reddet.
Et Philemon Comicus,
Ἀλλ᾿ Ἑταῖροι καὶ φίλοι σοι καὶ συνήθεις νὴ Δία
Ἔρανον ὄισουσιν εὔχου μὴ λαβεῖν πεῖραν φίλων,
Ἐι δὴν μὴ, γνώσῃ σεαυτὸν ἄλλο μηδὲν πλὴν σκιάν.
E' quibus videmus eum, cui Ἐράνῳ opus erat, factum fuisse supplicem suis Aequalibus atque Amicis:
Ne cuiquam suorum Aequalium supplex siet.
Adibantur enim Amici, et ad iis ἔρανος petebatur. Sed et repetebantur atque reddebantur ἔρανοι ab illis, qui huiusmodi collatione fuerant sublevati, debebatque restitui collata haec pecunia, intra mensem ex quo fuerat collata. Unde Harpocration, Suidas, Pollux; Ἔμμηνοι δίκαι, αἵτε Ἐμπορικαὶ καὶ Ἐρανικαὶ. Imo qui hanc stipem conferebant aliquando, a Sponsore aliquo sibi caveri volebant, ut docet titulus Orationis Lysianae. Et ad collatitiam hanc Atheniensium stipem proxime accedit Romanis usurpatus mos in sublevandis adversis amicorum rebus, sed sine ulla restitutionis spe aut fiducia. Martialis, l. 3. Epigr. 52.
Empta domus fuerat tibi, Tongiliane, ducentis:
Abstulit hanc nimium casus in Urbe frequens.
Collatum est decies: rogo, non potes ipse videri
Incendisse tuam, Tongiliane, domum?
Vide quoque Iuvenalem Sat. 3. Ad menstruam vero illam stipem, quae in Sodalitiis et Collegiis conferebatur tenuioribus apud Romanos, Accedunt Erani Amisenorum, de quibus Traianus in Cescr. ad Plin. Sec. Amisenos, quorum libellum Epistolae tuae iuxeras, si legibus istorum, quibus de officio foederis utuntur, concessum est Eranos habere, possumus quominus habeant non impedire, eo facilius si tali collatione non ad turbas et illicitos coetus, sed ad sustinendam tenuiorum inopiam utuntur. Vide iterum Samr Petitum loc. cit. c. sequente. Nec omittenda Opificum a bello immunitas; qui proin non nisi nccessitate urgente ad id exciti: uti legimus apud Livium l. 3. c. 4. et l. 8. c. 20. Iisdem parcitum bellô captis, uti docet Hugo Grotius de Iure Belli et Pacis l. 3. c. 11. §. 12. Hinc Opifices Carthaginis novae, postquam haec a Romanis expugnata est, exercituidistributiad operas leguntur, apud eundem Livium l. 26. c. 47. etc. Apud Hebraeos quibusnam Opsificibus licuerit artes suas exercere in diebus προεορτέοις dicemus infra voce Parasceve. OPIFICUM IN URBE ROMA SODALITATES VETER. MEMORATAE. Architectorum collegii, meminit Plut. in Numa. Aurificum, Idem ibid. Capitolinorum, Cicer. Ep. ad Q. Fratrem l. 2. Coriariorum, Plut. loc. cit. Fabrûm aerariûm, Idem ibid. ut et Plin. l. 34. c. 1. Fabricensium Pandectae et Codex. Figulorum, Plut. in Numa, et Plin. l. 35. c. 12. Mercurialium, i. e. Mercatorum, Cicer. l. 2. Epist. ad Quintum Er. Naviculariorum mentio fit in Pandectis et Codice. Pistorum, ibidem. Sutorum, meminit Plut. in Numa. Tibicinum, Idem ibid. Item Val. Max. l. 2. c. 5. ex. 4. Tinctorum, Plut. in Numa. Viatorum Collegii, mentionem facit A. Gellius l. 12. c. 3. quem vide cum Notis Anton. Thysii, et plura de his apud Rosin. retro laudatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Opifĭces — (röm. Ant.), Handarbeiter, Handwerker …   Pierer's Universal-Lexikon

  • SELLULARII Opifices — qui dicantur, notum. Eos sub rumultus Gallici famam ad bellum excitos, Liv. memorat l. 8. c. 20. Consules novi comparare inter se provincias iussi: et Mamercinus, cui Gallicum bellum obvenerat, scribere exercitum sine ulla vacationis venia, quin… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ОПИФИКИ —    • Opifĭces,          ремесленники, δημιουργοί, класс людей, не пользовавшихся большим уважением в древности. В некоторых законодательствах ремесленники даже были лишены гражданских прав. Это объясняется тем, что, с одной стороны, занятие… …   Реальный словарь классических древностей

  • MANUARIAE Sellulariaeque Artes — a civibus Romanisolim non exercebantur, teste Dionysiô l. 2. et 9. Apud Athenienses vero, quos universos Theseus divisit in Ε᾿υπατρίδας, qui coeteros dignitate antistabant, et Patricii dici possunt: Γεωμόρους, quirurihabitantes agros colebant: et …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SERICOBLATTA — vel Blattoserica, in Cod. Theodos. l. 18. de murileg. est sericum nema, purpurâ vel blatrâ tinctum, quod et Sericum absolute dicebatur. Cuiusmodi pallii blatteo serici usum cum sibi petiisset uxor Aureliani respondit is: Absit ut auro fila… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • THESEUS — I. THESEUS Historicus Illustrium virorum vitas consignavit libris 5. suid. in Lex. Stob. de Fortitud. Item Corinthiacorum libros 3. Suidas et Etymologus. Etiam Thesei escriptis nattartiunculam adfert Stobaeus, Serm. de Fortit. II. THESEUS Iunior …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VITRIARII — seu VITRARII, Graece Υ῾αλουργοὶ, memorantur Aelio Lampridio in Alexandro Seu. c. 24. Braccariorum, Linteonum, Vitrariorum, Pellionum et coeterarum artuum vectigal pulcherrimum instituit, ex eoque iussit thermas populi usibus exhiberi. Habuêre… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Город — (Urbs, Burg, Wick или Weich, Stadt, City, Cité) c лово это издревле обозначало поселение, искусственно укрепленное оградою или валом и рвом для защиты от неприятельских нападений. Г. служил убежищем на время опасности и для жителей соседних,… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Город, понятие — I (Urbs, Burg, Wick или Weich, Stadt, City, Cité) слово это издревле обозначало поселение, искусственно укрепленное оградою или валом и рвом для защиты от неприятельских нападений. Г. служил убежищем на время опасности и для жителей соседних,… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Cercles étudiants de l'UCL — Les cercles étudiant de l UCL sont les associations créées par les étudiants de l Université catholique de Louvain. Outre les cercles folkloriques (généralement facultaires), il y a notamment des cercles culturels, socio culturels et artistiques …   Wikipédia en Français

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”